et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in
monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco
quem paraverat David in area Ornan Iebusei
coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui
et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret
domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta
latitudinis cubitos viginti
porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta
mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo
centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro
mundissimo
domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et
lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas
et quasi catenulas se invicem conplectentes
stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore
decore multo
porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum
et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit
cherubin in parietibus
fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta
latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter
viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis
sescentis
sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos
quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro
fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere
statuario et texit eos auro
alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala
haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera
quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub
similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et
tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam
cherub alterius contingebat
igitur alae utriusque cherubin expansae erant et
extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis
pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum
fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et
intexuit ei cherubin
ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et
quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque
cubitorum
necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas
capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis
interposuit
ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a
dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit
Iachin et quae ad levam Booz